wz

Adeste, Fideles

Adeste fideles laeti triumphantes;
Venite, venite in Bethlehem;
Natum videte regem angelorum:

Venite, adoremus,
Venite, adoremus,
Venite, adoremus, dominum!

Deum de Deo, lumen de lumine,
Gestant puellae viscera;
Deum verum, genitum non factum.

Venite, adoremus,
Venite, adoremus,
Venite, adoremus, dominum!

(Cantet nunc io chorus angelorum,
Cantet nunc aula caelestium,)

Gloria in excelsis Deo!

Venite, adoremus,
Venite, adoremus,
Venite, adoremus, dominum!